monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48 > 94
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIII <<<     >>> in Psalmum XCV

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIV

1 Laus cantici ipsi David.
2 Virtus psalmi istius nec obscura nominum interpretatione praedicitur, nec historiae alicuius similitudine declaratur; sed hoc aperte breviterque prae foribus legitur, quod in penetralibus invenitur. Laus, vocis significat devotionem; canticum, mentis hilaritatem; quod in opere psalmodiae utrumque debet esse sociatum, quatenus officium linguae nostrae coniuncto gaudio compleatur. Ipsi David, significat Dominum Salvatorem, cui laus ista cantatur. Nam principia psalmi de ipso canunt; posteriora vero ab ipso Domino proferuntur. Considera quia laudes humanae augmentis et exaggerationibus efferuntur: praeconium vero divinum qualibet excellentia dicatur, retractatum tamen semper altius invenitur.
3 Divisio psalmi.
4 Praevidens propheta turbam Iudaeorum Christo Domino posse resistere, primo ingressu ad psalmodiam invitat populos Hebraeorum, laudes Domini dulcissima veritate describens. Secundo ipse loquitur Dominus Christus, ne cor suum induret idem populus Iudaeorum, et hoc eis contingat quod patribus eorum, qui non meruerunt terram repromissionis intrare. Sic mirabili dispensatione perfectum est, ut invitationibus blandis primum propheta populos hortaretur; deinde ipse Dominus obstinatissimos admoneret, quatenus corda eorum lapidea considerata Domini sui maiestate mollescerent.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro. Velut quidam praeco iudicis, excitator populi gallus Ecclesiae orantes invitat, ut de somno huius saeculi evigilantes, laudes Domino debeant iucunda exsultatione concinere. Venite enim illis dicitur, qui longe positi sentiuntur, qui se necdum fidei integritate iunxerunt. Nam quamvis a Domino non reddamur absentes, quoniam ubique totus est, tamen longinqui efficimur, cum actuum nostrorum qualitatibus submovemur, sicut per prophetam Dominus dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isa. XXIX, 13]. Deinde ad quas epulas invitet ostendit; ait enim, exsultemus. Sed quoniam est et saeculi istius exsultatio, quae maxime animos occupat infideles, addidit, Domino: de quo vera praesumptione gaudetur, ubi exsultatio aedificationem reperit, non utique ruinam. Sequitur, Iubilemus Deo salutari nostro. Iubilare saepe diximus magnum motum [ed., modum] esse laetitiae, qui quamvis verbis nequeat explicari, tamen amplissima voce declaratur, intus esse designans gaudium cui sermo non sufficit. Nam cum dicit, salutari nostro, significat Dominum Salvatorem, qui nobis salutem moriendo concessit, patiendo exemplum tribuit, resurgendo salutaria munera condonavit. Hoc enim verbo satis abundeque monstratum est cui laus ista diceretur.
7 (Vers. 2.) Praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei. Praeoccupare est ante aliquid facere quam ille videri possit qui creditur advenire. Faciem dicit conspectum eius, quando tempore iudicii sui cunctis impiis terribilis apparebit. Confessionem vero diximus duobus modis accipi debere. Confitemur enim, cum Dei laudes religiosa devotione persolvimus. Confitemur etiam quando peccata nostra poenitentiae satisfactione damnamus. Quod hic admonet fieri debere, ut ante iudicialem adventum debeamus nostra facinora confiteri: ne veniens discutiat quod nos sine dubitatione condemnat. Sequitur, et in psalmis iubilemus ei. Inspice quo moderamine cuncta disponat: confessioni tribulationem dedit, iubilationi laetitiam, ut utraque rerum vicissitudine defaecatus, fidelium devotus animus offeratur. Nec vacat quod iterum iubilemus ait; ut rem nimis necessariam ex ipsa repetitione cognosceres.
8 (Vers. 3.) Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos. Hinc iam per tres versus causae referuntur quare debeat Domino iubilari. Quae figura dicitur aetiologia, id est causae redditio. Dicendo enim, Quoniam Deus magnus Dominus, ostendit nullum esse potiorem. Magnus quippe non dicitur, nisi qui summae potestatis arcem tenere monstratur. Sequitur, et Rex magnus super omnes deos. Deos frequenter legimus ab hominibus confictos, ut Iovem, Martem, Saturnum, caeteraque idola, sicut et in subsequenti psalmo dicturus: Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit [Psal. XCV, 5]. Legimus etiam deos, sanctos viros a Domino constitutos, ut est illud: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit [Psal. LXXXI, 1]. Super illos autem, sive quos homines finxerunt, sive quos ipse fecit, Rex est magnus omnipotens Christus, qui eos amplius excellit, quam potest privatis regia potestas eminere. Qui revera proprie dicitur Rex, quoniam et creat omnia, et regit universa.
9 (Vers. 4.) Quoniam non repellit Dominus plebem suam; quoniam in manu eius omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Post magnitudinem Domini praedictam, venit ad eius mirabilem infinitamque clementiam. Dicit enim Iudaeam plebem Dominum non repellere, quam sibi cognoscitur elegisse. Inde enim prophetae, inde apostoli et multi fideles, qui Domino sincera mente crediderunt, sicut dicit Apostolus: Quid dicemus, fratres: nunquid repulit Dominus plebem suam, quam praescivit? Absit. Nam ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin [Rom. XI, 1, 2]. Sequitur, quia in manu eius omnes fines terrae. Istud ad gentes pertinet universas, quae Christo Domino fideli devotione subiectae sunt. Unus enim paries fuit plebs Iudaeorum, alter vocatio gentium, qui in angulari lapide, id est in Christo Domino venientes ora quodammodo sua insolubili charitate iunxerunt; de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli [Psal. XCVII, 21, ] [et Matth. XXI, 42]. Adiecit, et altitudines montium ipsius sunt. Altitudines montium sunt potestates saeculi honoresque terreni, quos ideo dicit esse Domini, ne de ipsorum elatione turbemur. Nam licet mare ventis saevientibus intumescat, habet tamen terminum littus suum: sic potestates saeculi mensuram dominationis accipiunt, quamvis incaute de sua potestate glorientur.
10 (Vers. 5.) Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud; et aridam manus eius fundaverunt. Mare significat gentes, quae in hoc saeculo diversis vitiorum flatibus commoventur; quas ideo dicit factas a Domino, ut omnia voluntati ipsius subiecta esse cognosceres. Omnis enim qui res aliquas operatur, in sua potestate habet illa quae facit, sicut et alius psalmus dicit: Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine [Psal. LXXXV, 9]. Sequitur, et aridam manus eius finxerunt. Dixit, mare; nunc dicit, et aridam, quae terra merito intelligitur, quia per se semper arida est, nisi aut fluviorum, aut imbrium inundatione rigetur. Sic et corda nostra ad bonos fructus sterilia atque arida sunt, nisi Domini misericordia compluantur, et instabiles nos atque titubantes dono suae misericordiae fundare dignetur. Quapropter, sicut superius dictum est, his omnibus iungendum est, iubilemus ei.
11 (Vers. 6.) Venite, adoremus et procidamus ante eum; ploremus ante Dominum, qui fecit nos. In principio psalmi invitat populum ad iubilationem, nunc hortatur ad poenitentiae sospitatem: merito, quia prius ad exsultationem rudes populos invitavit, ne adhuc trepidantibus imponeret, quod pavescere potuissent. Sed postquam Domini gloria potentiaque narrata est, apte confessionem plorationis imposuit, quando instructus animus non potuisset respuere saluberrimam potionem. Et nota quod hic sanctae orationis forma tribuitur. Adoremus enim dicit, corporis nos inflexione curvemus. Procidamus autem, ante ipsum nos prosternamus, totaque membrorum effusione tendamur; quod fieri solet, quando animus nimia compunctione flammatus, precum humilitate deponitur. Adiecit, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos. Magna fiducia est ante illum gemere qui nos dignatus est sua pietate plasmare. Cito enim cognoscit facturam suam, si ad se nostra viderit corda conversa. Ante Dominum est ergo plorare, pios fletus effundere, et pessima facta damnare; ut earum rerum indulgentiam mereamur, quas Domini timore deserimus. Nam si tota cordis puritate deprecemur, facile nos qui fecit et reficiet. Sic per figuram characterismon orantium imago descripta est.
12 (Vers. 7.) Quia ipse est Dominus Deus noster; et nos populus eius, et oves pascuae eius. Hodie si vocem eius audieritis. Triplex causa redditur quare Dominus debeat adorari. Primum, Quia ipse est Dominus Deus noster, ut iuste illi videatur munus adorationis offerri. Deinde, quia nos sumus populus eius. Sequitur, et oves pascuae eius; hoc est tertium quod constat esse promissum. Dicitur enim iterum quid sint fideles, utique oves pascuae Domini. Pascua significant superna dona, quibus anima suavi epulatione saginatur. Et bene definitum est quid sit populus Christianus, oves pascuae, quia aeternis deliciis felici sorte satiatur. Oves significant cordis simplicitatem, quam habere constat populum qui pastori suo mansueta pietate consentit. Sed his omnibus proponitur una conditio: Hodie si vocem eius audieritis; scilicet quam subter dicturus est. Nam qui vocem ipsius non audit, nec grex ipsius dicitur, nec in pascuis collocatur, sicut in Evangelio legitur: Oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me meae, et ego cognosco eas, et nullus rapit eas de manu mea [Ioan. X, 27, 28], etc. Hodie significat semper, quia iugiter audiendus est qui salutariter monet. Cuius sermonis vim Apostolus potenter expressit: Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur [Hebr. III, 13]. Hactenus propheta locutus est, nunc subsequentia videamus.
13 (Vers. 8.) Nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto. Perventum est ad ingressum secundum, ubi Iudaeos Dominus Salvator alloquitur, ne parentum suorum obstinationibus imitatis, a requie Domini reddantur alieni. Dicit enim, Nolite obdurare corda vestra, quia non credentium corda omnino lapidea sunt, et vere silicibus comparanda, quae imbrem fructiferum non recipiunt, quia sterilitatis suae ariditate durescunt. Ponit quoque exempla celeberrima, ut qui eos obstinatos esse noverat, notissima calamitate terreret. Tentatio enim Iudaica (sicut in Exodo legitur) contra Moysen gravi murmuratione surrexit, dicens: Nec escam sibi in deserto dari, nec aquam potabilem divina largitate concedi [Exod. XVI, 3]. Rem quidem necessariam postulabant; sed ideo fuit eorum detestabilis voluntas, quia non est credita in Divinitate potentia. Quapropter culpa illis parentum necessarie repetitur, ut debita vindicta timeatur.
14 (Vers. 9.) Ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt me, et viderunt opera mea. Ubi (sicut superius dixit) significat in deserto; illic enim fragilitas humana Deum tentavit; sed statim virtus Divinitatis apparuit, quando esca venit ex aere, potus ex lapide. Sed petra produxit aquas; corda vero infidelium duruerunt in lapideam siccitatem. Sed quae dementia est adhuc sequi pravitates illorum in quibus tam vehementer cognoscitur vindicatum? Nam cum dicit, patres vestri, et eos quoque significat obstinatos, quia illum unusquisque habet patrem quem cognoscitur imitari, sicut Iudaeis in Evangelio ipse Dominus dicit: Vos ex patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44]. Sequitur, probaverunt me, et viderunt opera mea. Probaverunt utique, quando manna esurientibus pluit, quando illis coturnicum tributa est multitudo, quando irriguae aquae de saxorum siccitate fluxerunt. Nam quod addidit, et viderunt opera mea, infidelitas eorum arguitur, qui carnalibus oculis intuiti sunt, quod cordis lumine minime crediderunt; et ideo viderunt dixit, non, crediderunt.
15 (Vers. 10.) Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi: Semper isti errant corde, et ipsi non cognoverunt vias meas. Tempus hoc in magnum sacramentum probatur esse memoratum. Nam cum quadraginta diebus ad mysticum numerum Dominus ieiunaverit, cum alios quadraginta dies cum apostolis post resurrectionem fecerit, ut totus mundus crederet, Iudaei obstinati reperti sunt, qui quadraginta annorum beneficiis acquiescere noluerunt. Quibus ideo paratur maior ruina, quia in eis grandescit diuturna superbia.
16 Vers. 11. Quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Duobus modis iurare dicitur Deus. Iurat placidus atque mitis, sicut in alio psalmo legitur: Semel iuravi in sancto meo si David mentiar [Psal. LXXXVIII, 36]. Hic autem iurare dicitur iratus, quia vindictam noscitur comminari. Sed hoc iusiurandum ad firmitatem pollicitationis manifestum est pertinere. Nam si homines iurant ut promissa custodiant, quanto magis iurare dicitur Deus, ut res praedictae necessaria stabilitate consistant! Sed ille per se iurat qui non habet potiorem, sicut et ipse Abrahae dicit: Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: nisi benedicens benedicam te [Gen. XXII, 16, 17]. Humanitas autem invocat Deum, quia ipsum perfidiae novit ultorem. Hinc est quod homines prohibentur iurare, quoniam propria possibilitate non valent promissa complere. Quid ergo iurat Dominus? quoniam non intrabunt in eius requiem obstinati; sed aeterna mors suscipiet qui non meruerunt ad satisfactionis eius munera pervenire. Merito siquidem ad requiem intrare non possunt qui ipsum Christum ianuam tranquillitatis offendunt. Perscrutandum est autem quid sibi velit quod dicit, si introibunt in requiem meam? Quem locum gentium Doctor tali modo explanat, dicens: Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis [Hebr. IV, 4]. Qui ergo ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut et a suis Deus. Significat enim beatitudinis illius tempus quando iusti post agonem saeculi istius aeterna requie perfruuntur; quod impiis utique non dabitur qui sua malignitate deruerunt
17 Conclusio psalmi.
18 Audite, Iudaei sacrilega mente durati, ut si beneficia non recolitis, saltem debita supplicia formidetis. Quid est aliud in requiem Domini non introire, nisi perpetua tormenta suscipere? Non vos implicet, quaesumus, error alienus, patrum vestrorum desideria meliore conditione mutate. Si aquas in siccitate poscitis, ad fontem Domini convenite; si manna desideratis, corpus Domini Salvatoris accipite. Illa dederunt vestris patribus poenam, vobis ista tribuunt requiem sempiternam. Quinimo priores vestros fide superate, incredula eorum corda respuite; audientes illuminatione divina credite, quod illi etiam videntes caecata noluerunt voluntate recipere. Nolite dissimulare dum tempus est; nam sustinebitis postea iudicem, si modo nolueritis agnoscere monitorem.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCIII <<<     >>> in Psalmum XCV
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48 > 94